- LIBELLI
- LIBELLIapud Suet. Ner. Claud. c. 52. Venêre in manus meas pugillares libellique cum quibusdam notissimis versibus ipsius chirographo scriptis: chartae sunt viliores, quibus olim eruditi utebantur quando primum aliquid componebant, ut opus emendatum in chartam mundiorem teferrent. Epiphan. χεδάρια vocar, at quae opus correctum excipiebant, τετράδας, in fine Operis. Apud Stat. vero in praef. Sylv. l. 1. praemissa, libellus vocatut opusculum unius paginae, non aliunde, ut ait Barthius, quam quod Romanâ scribendi ratione pauci versus magnam membranam implerent. Sic Auson. quartum hodie suum Eidyllion pariter vocat etc. Apud Iurecoss. varie vox sumitur, inprimis de iis, quibus Principi aut Magistratui supplicatur. Hinc Libellenses, qui libellis aut suscipiendis aut recitandis praeerant, leg. 32. C. de appel. Nostrivero Libellenses, quae apud arbitros gesta sunt, suscipiant, cognitiones inducant et ea quae geruntur, excipiant, scribant scriptaque litigatoribus edant: qui etiam apud arbitros (licet illustres sint) ex delegatione nostra cognoscentes excipiunt, si in sacratissimo nostri Numinis comitatu causae dicantur. Iidem Libellenses sacri scrinii appellantur, l. fin. Cod. ubi Senat. apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Apud Siculos nomen hoc magistratûs est, qui, aliis Magister libellorum, supplices libellos subditorum excipiebat, examinabat et de iis ad principem referebat, C. du Fresne ex Constitut. Siculis l. 1. Apud Augustin. de Civ. Deil. 22. c. 8. et Eudoium de Mirac. S. Steph. l. 2. c. 1. libellos dandi Episcopis, quibus continerentur miracula, quae Deus in uno alterove patraverit, eosque publice praelegendi, ritus memoratur: cuiusmodi libellorum exempla idem Augustin. profert Serm. 31. et 39. de Diversis. Vide C. du Fresne in Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.